O tempora, o moresIn Petriano Foro arbor natalicia collocata est

Accensus luminum, quibus procera frondosaque planta ornatur, die Saturni factus est

Ex prosopobiblica ratione Maximiliani Menichetti

Hoc quoque anno publica caerimonia, quae post festum Immaculatae Conceptionis Beatae Mariae Virginis in Vaticana urbe sollemniter habetur, rite perfecta est. Die Saturni arbor enim natalicia, quam duodequinquaginta homines, qui soli Macrae, in provinciae Cuneensis oppidulo, habitant, omnesque Pedemontii incolae donaverunt, primum innumeris colluxit luminibus, quae postmeridiana hora quinta cum dimidio duo pueruli accenderunt. Quae arbor, globulis multicoloribus aliisque decoribus atque ornamentis onusta, magnifica est abies, undesexaginta fere cubita alta.

X