Heri Antonius Juliano, qui vulgi sermone Totonno appellabatur, cum in quodam Neapolis, urbis natalis, nosocomio diutino gravique morbo defessus iaceret, anno aetatis suae octogesimo obiit. Folle pedibusque in media campi parte ludens, tres et amplius lustra indomito pilicreporum Parthenopeiorum agmini interfuit eidemque duodecim per annos praefuit atque octo per annos peritia sua follilusoriam nationis Italicae turmam quoque illustravit. Postea, cum Neapolitani gregis moderatoris munus suscepisset, Rodulfum Krol ac potissimum Didacum Armandum Maradona in illius manus lusorum numerum cooptavit. Qua re famam insignem et laudem apud omnes consecutus est atque sempiternam Neapolitanorum gratitudinem et benevolentiam sibi conciliavit.
14 Dicembre 2023