O tempora, o moresAugustus Barbera Collegii iudicum principi Civitatis Italicae legi tuendae creatus est praeses

Qui ad summum munus collegarum omnium suffragiis evectus est

Ex pagina retiali Collegii iudicum primariae Reipublicae Italicae legis tuendae

Hesterna die quattuordecim ex quindecim iudicibus, cuius officium est germanam ac legitimam chartae nostrae Civitatis constitutivae significationem perpendere, interpretari, diiudicare, se congregaverunt, qui Silvanae Sciarra successorem deligerent novumque amplissimi Coetus praesidem facerent. Quod gravissimum munus Augusto Barbera, qui nonum iam annum atram togam auro praetextam induit, unanimo consensu concrediderunt. Post electionem rite habitam novellus consultorum Collegii moderator, quinque et octoginta annos natus, Franciscum Modugno, Iulium Prosperetti et Ioannem Amoroso, qui praesidis vices gererent, statim nominavit. Quibus rebus nuntiatis, omnes honesti probique homines, cum Augustus Barbera sapientiae, eloquentiae, aequitatis fama floreret, valde gavisi sunt.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter