O tempora, o moresRogatio de sacro praesepi in scholis parando lata est

Legis latrix est Livia Mennuni, sodalis extremae partis dexterae, cui vulgo nomen est “Fratelli d’Italia”

Ex Francisci Scarsella breviloquentis pagina

Superioribus diebus nuntiatum est Liviam Mennuni, Reipublicae Italicae senatricem, rogationem tulisse ut qui in scholis impediunt vel prohibent quominus sacra praesepia parentur atque tempore tum natalicio tum paschali mores institutaque christiana a discentibus observentur, ii hoc facere vetarentur. Quod non solum mulieres virique civiles, qui sunt ex sinistris partibus ac societate factionum moderatarum cum sinistris conflata, verum etiam Matthaeus Maria cardinalis Zuppi, archiepiscopus Bononiensis et Italicorum Episcoporum Coetus praeses, aliique sacrorum antistites improbaverunt.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter