O tempora, o moresElon Musk frequentissimo intererit conventui, qui vulgo Atreju nuncupatur

Vir pecuniosissimus, qui maximi ponderis momentique negotia gerit, oratorum suggestum die Saturni ascendet

Ex pagina prosopobiblica Conventus, qui vulgo Atreju dicitur

Magnus congressus celeberrimusque, qui vulgo Atreju appellatur atque a sodalibus extremae partis dexterae, cui nomen “Fratres Itali”, patrio sermone Fratelli d’Italia, quotannis apparatur, cum Romae apud Molis Hadrianalis hortos die Iovis sollemniter inauguratus esset, proximo die Lunae finem habebit. Cui Elon Musk quoque, qui invitatus est ut oratorum suggestum ascenderet, vero aderit. Ille vir locupletissimus et conditor nonnullarum bonis gignendis societatum multinationalium earundemque moderator, necnon optimus Latinatis cultor, qui est in amicitia cum Georgia Meloni, factionis ductrice eius, quam supra diximus, ac Supremi rei publicae gubernandae Consilii praeside, verbum crastino die faciet.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter