Romana librorum expositio, quos parvae mediaeque societates librariae typis exarant, ad editionem vicesimam alteram feliciter pervenit. Quae, ut omnes norunt, vulgato nomine Più libri più liberi vocatur. Hoc vero anno magna scriptorum praelo excusorum exhibitio, quae Iuliae Cecchettin, cui novius quondam suus vitam per scelus eripuit, memoriae dicatur, a Friderico Mollicone, sodale factionis conservativae, quam “Italici Fratres”, vulgo Fratelli d’Italia, appellant, et populari legato et praeside Consilii humano civilique cultui provehendo, quod apud Publicum legumlatorum Coetum instituitur, a. d. VIII Id. Dec. sollemniter inaugurata est.
8 Dicembre 2023