Centum quinquaginta duo iam anni transacti sunt, ex quo Neapolitana praesaepium sacrorum exhibitio est instituta. Quae in via, ubi celeberrimae plastarum officinae sunt prope monasterium Sancti Gregorii Armeni, sane praebetur. Hoc anno magna expositio a. d. IX Kal. Dec. initium habuit. Quam vero Caietanus Manfredi, urbis magister, coram publicis auctoritatibus ingentique multitudine inauguravit. Huic sollemni publico, quod a. d. VIII Id. Ian. anno MMXXIV ad exitum adducetur, Vincentius Gragnaniello, cantor idemque sive cantus sive carminis auctor, hospitis honorarii fungens munere, ac Vincentius Capuanus, inclutus artificum, quorum opificina sita sunt in via Sancti Gregorii Armeni, sodalicii praeses, quoque interfuerunt.