O tempora, o moresDe Iuliae exsequiis

Quam novius quondam suus impie trucidavit, ei publicum funus sollemneque heri factum est

Ex Francisci Scarsella breviloquentis pagina

Omnes sciunt quam iniqua et horrida fuerit mors, quam Iuliae Cecchettin, viginti duos annos natae, Philippus Turetta, novius quondam, per scelus intulit. Iuveni mulieri pater suus inconsolabilis magnificum funus ducendum curavit, quod hesterno die Claudius Cipolla, Patavinae dioecesis antistes, in basilica Sanctae Iustinae, quae Patavii est, sollemniter celebravit. Exsequiis, in quibus Iuliae genitor multis lacrimis suavissima amoris, veniae pacisque verba pronuntiavit, amplius decem milia hominum vero adstiterunt.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter