O tempora, o moresItziar Castro immatura morte praerepta est

Incluta actrix cinematographica vita excessit sex et quadraginta annos nata

Ex Eduardi Rubiño breviloquentis pagina

Die Veneris Itziar Castro, cum Laureti, in Cataloniae urbe ad mare sita, quam vulgo Lloret de mar appellant, synchronae natationis ludo interesset, subita cordis motus intermissione correpta interiit. Cum primum nuntius allatus est celeberrimam actricem cinematographicam, acerrimam tum mulierum tum homosexualium, bisexualium, transgenerum omniumque aliarum personarum, quae compendiariis litteris LGBT+ dicuntur, iurium propugnatricem, tenacissimam hominum seropositivorum dignitatis vindicem periisse, omnes vehementius doluerunt ac lacrimas largosque fletus effuderunt.