O tempora, o moresIacobus Delors supremum obiit diem

Inclutus vir civilis, qui Commissioni Europaeae praefuit, de vita decessit undecentesimum agens annum

Ex Henrici Letta breviloquentis pagina

Nudius tertius Iacobus Lucianus Ioannes Delors, vir rei publicae gerendae atque aerarii administrandi scientissimus, duodecentum annos natus, Lutetiae Parisiorum in domo sua animam placide efflavit. Qui Commissioni Europaeae decem per annos praefuit, is vero in continentis antiquae gentibus civitatibusque consociandis operam tam sollertem atque impensam navavit, ut unus ex Europae sociatae auctoribus et conditoribus habeatur.