Notum est anno MMXV Marium Quattrucci commentarios litteris excolendis, quos vulgato nomine Malacoda inscribuntur, condidisse et in reti edidisse. Quos eosdem primum hoc anno Albertus Improda ac Petrus Folena, qui moderantur sodalitatem disciplinis provehendis, cui quoque titulus Malacoda, typis excudendos curaverunt. Nuperrime alterum commentariorum volumen, in quo de humani generis imbecillitate fragilitateque agitur atque duo colloquia percontativa, quorum unum cum Maximo Cacciari, alterum vero cum Paulo Crepet, continentur, praelo proditum est. Quod vero die Lunae Romae apud Portae Portuensis theatrum, adstante Paulo Crepet, publice exhibebitur diligenterque explanabitur.
16 Dicembre 2023