O tempora, o moresMessanae multitudo ingens, ne in freto Siciliensi pons exstrueretur, reclamavit

Quae nudius tertius in urbem convenit

Ex prosopobiblica ratione sodalicii, quod vulgo "Invece del ponte" vocatur

Nullus intercedit dies quin Matthaeus Salvini, structuris operi publico necessariis construendis et rei vehiculariae moderandae praepositus, pro certo affirmet, quod temeritas autem est et inscitia, fore ut in Siciliensi freto magnus aedificetur pons, cuius sumptus amplius centies undecies milies centenis euronummis aestimatur. Quod propositum non modo irreale inutileque, verum etiam rerum locorumque adiunctis damnosissimum. Die Saturni, ut scelerato huic consilio publice reclamaret idemque improbaret, ingens virorum mulierumque multitudo undique ex Italia, ac maxime ex Sicilia Brutioque, Messanam concurrit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter