O tempora, o moresNormannus Lear diem obiit supremum

Praeclarus argumentorum televisificorum auctor decessit annum agens centesimum alterum

Ex ratione prosobiblica societatis, quae Anglice "Kennedy Center" vocatur

Die Martis Normannus Lear, annos CI natus, Angelopoli, quam urbem domicilio sibi delegerat, fato obiit. Qui anno MCMXCIX aureo nomismate, quod Anglice National Medal of Arts dicitur et optime de artibus merentibus tribuitur, atque anno MMXVII honoris insignibus, quae ab Instituto spectaculorum artibus provehendis, cui vulgo nomen Kennedy Center, dantur, honestatus est, is permultas fabulas televisificas et celeberrimas, exempli gratia All in the Family, Sanford and Son et The Jeffersons,  membratim composuit ediditque, quibus universam ac divinam quandam famam sibi comparavit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter