Tria fere lustra sunt cum Petrus Melograni, venerandae memoriae historicus, opere fundato, quod a Iosepho Levi-Pelloni nomen ducit, fovente, amplissimum instituit praemium, quod vulgo FiuggiStoria nuncupatur. Hac vero hebdomada, die Mercurii, publicus conventus in Romanis Sancti Macuti aedibus habitus est, ut qui quartae decimae editionis victores renuntiati sunt, suam remunerationem acciperent. Praemiorum ritus assignandorum exordium a Georgii Ruffolo commemoratione cepit, quam Stephanus Sylos Labini ac Daniel Archibugi gravi oratione fecerunt. Deinde qui palmam meruerunt, praemio donati sunt, seu 1) ex operum altioris doctrinae scriptorum ordine: Emma Fattorini; 2) ex alicuius vitae narratorum ordine: Antonius Tedesco; 3) ex historicarum fabularum scriptorum ordine: Ritanna Armeni; 4) ex hominum rerumque gestarum scriptorum ordine: Henricus Terrinoni et Alexander Gerbi; 5) ex diariorum, epistularum memorialiumque auctorum ordine: Catharina Sonetti. Praemium praeterea, quod FiuggiStoriaEuropa dicitur, Tamarae Herzig tributum est, illud vero, quod FiuggiScienza appellatur, Luciano Floridi.
19 Dicembre 2023