Mense Octobri exuente fabula historica, quam Raphael Genah, clarus diurnarius quondamque Radiotelevisionis Italicae, litteris compendiariis RAI, principis diurnorum actorum communicationis telehoramicae moderator vicarius, Hebraica gente ortus, accurate exaravit eandemque De nocturno Lybico, vulgo Notturno libico, inscripsit, e Solferiniani typographei prelo in lucem prodivit. In hoc libro, qui centum nonaginta duabus paginis constat, auctor diram insectationem, qua anno MCMLXVII post bellum sex dierum Hebraei in Lybia degentes petiti sunt, ac veram Iulii uxorisque suae, cui nomen Iasmina, historiam, seu graves difficultates angustiasque, quibus duo coniuges Tripolim relinquere et in Italiam confugere coacti sunt, sane narrat. Quod opus, his praesertim temporibus, quibus rursus Semitarum odium saevit, valde necessarium est et utile.
22 Dicembre 2023