In nobilissimo litteratorum coetu, qui saeculo praeterito in Italia floruerunt patriamque scriptis suis illustraverunt, Iosephus Tomasi, ex Lopadusae principibus ducibusque Palmae Monti Claris, sane eminet et praestat. Qui miram celeberrimamque fabulam historicam, cui index est “Feles pardalis”, vulgari lingua Il Gattopardo, composuit, eius vero exuviae, ut omnes sciunt, Panormi in Franciscalium Capulatorum caemeterio quiescunt. Laudandum igitur consilium est Renati Schifani, Regionis Siciliae praesidis, qui, Roberti Lagalla, urbis Trinacriae capitis magistri, aliarumque auctoritatum civilium sententia perpensa, reverendi patris Sergii Catalano, presbyteri ex Ordine Fratrum Praedicatorum ac Panormitanae Sancti Dominici basilicae rectoris, postulationi concessit statuitque ut ossa et cineres egregii scriptoris, in cuius opere mythistorico «identitas Siculorum culturaque valde vivide manifestatur», in magnificam ecclesiam illam, quam paulo ante diximus, sollemniter transferrentur et heic, ubi sepulcra exstant illustrium Siciliae virorum mulierumque, conderentur.
23 Dicembre 2023