Die Iovis in praeclaro urbis Insubriae principis theatro, quod Italice La Scala vocant, dum sublime drama melicum, quod Ioseph Verdi composuit atque vulgo Don Carlo intitulavit, sane agitur, a quo eodem nova spectaculorum musicorum editio initium sumit, indigna res et intoleranda accidit. Etenim Mediolanensis quidam nomine Marcus Vizzarelli, cum vidisset Ignatium La Russa, Italicae Reipublicae Senatus praesidem, qui lictorii regiminis desiderio tenetur, et alios viros civiles aliquosve nostrae Civitatis moderatores, qui ex extremis partibus dexteris sunt, in regio odei tabulato sedentes ideoque, patrio carmine cantitato, necopinato clamavisset: «Vivat Italia antifascalis!», confestim a biocolytis est conventus et coactus ut agnitionalem scidulam suam exhiberet. Quod improbum est facinus et infandum illiberaleque. Quamobrem necesse omnino est ut omnes fortiter repugnent, elata unaque voce dicentes: «Vivat Italia antifascalis!».
9 Dicembre 2023