O tempora, o moresIn paroeciale templum Istanbulense impetus factus est

In sacra aede, Nativitati Beatae Mariae Virginis dicata, duo scelesti igneis manuballistulae glandibus virum occiderunt

Hesterno die in urbis Turcarum Reipublicae principis, quae olim Constantinopolis appellabatur, nunc vero Istanbul dicitur, suburbio illo, quod vulgo Büyükdere vocant, pessimum facinus patratum est. Etenim, dum in miro templo Nativitati Beatae Mariae Virginis dicato christifideles catholici, qui Italico sermone utuntur, Missam dominicam, quae a curione sueto more celebrabatur, pie participant, duo abiecti ac perditi homines, obtecta facie, vehementem impetum contra eos fecerunt atque igneis manuballistulae glandibus virum levissima mentis infirmitate affectum, qui insidiatoribus forti animo obstiterat, saeve trucidaverunt. Quod taeterrimum scelus, cuius causas adhuc ignoramus, Maximilianus Palinuro, excellentissimus vicarius apostolicus Istanbulensis et administrator apostolicus Constantinopolitanus, conquestus est ac deploravit, petens ut iis, qui nomine gloriantur christiano, et ius et publica tutela redderetur.