O tempora, o moresExsecrabilis novorum fascalium conventus

Celeberrima virorum mulierumque congressio in Urbe, quadragesimo sexto exeunte anno a cruenta caede, quae Italice «strage di Acca Larenzia» dicitur, habita est

Ex Francisci Simeri breviloquentis pagina

Sex et quadraginta anni sunt, ex quo Romae in via, quae ab Acca Larentia nomen trahit, non legitimi occultique bellatores, extremarum partium sinistrarum sectatores, Franciscum Bigonzetti et Franciscum Ciavatta, utrumque in iuvenum legitimae extremae dexterae factioni, cui nomen “Motus Socialis Italicus – Dextera Nationalis” (vulgo Movimento Sociale Italiano – Destra Nazionale), addictorum agminibus militantes, armis ignivomis trucidaverunt et paulo post, cum magnus tumultus exortus esset, milites a publica tutela, ut videtur, Stephanum Recchioni, alium partis illius, de qua supra diximus, iuvenem sodalem, igneis manuballistulae glandibus necaverunt. Eorum memoria anniversario die, quo vitam amiserunt, insequenti iam anno publice celebrata est ac postea eodem loco, quo caedes est edita, quotannis recolitur. Quod vero etiam renovati fascalium motus asseclae, nigris vestibus induti, agunt. Hoc quoque anno novi lictores in illam Urbis viam se congregaverunt, trium defunctorum nomina clamaverunt, salutationem, quae Romana improprie appellatur, fecerunt. Quae res igitur, etsi scelesta et exsecrabilis, nova non est.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter