Sex et viginti abhinc annis Victor Emmanuel Fernández, qui eo tempore in Argentina theologiae periti et curionis muneribus fungebatur, librum duodecentum paginis novemque capitibus constantem, cui index “Passio mystica. Pietatis cultus et corporis oblectamenta”, Hispanice vero La pasión mística. Espiritualidad y sensualidad, sane scripsit. In quo opusculo, quod ipse auctor, cum lectores in ambiguitatem, vel peius in errorem, quamvis scriptoris intentione alienum, incidere possent, paulo post revocavit, nihil turpe, nihil obscenum, nihil sordidum in orgasmo, qui in coniugali coitu producitur, esse et immo patrationem, seu rei venereae consummationem, sublimem summi Dei adorationis actum aliquibus in casibus fieri multis argumentis ex Sacris Scripturis et mysticis disciplinis addictorum libris et ratione depromptis probatur. Sed praeteritis diebus ex improviso nimii rerum conservandarum fautores ac progredientis humanitatis osores, qui omni die Papam Franciscum maledico dente carpunt, de illo libro locuti sunt eiusdemque verba torserunt, ut Victorem Emmanuelem Fernández, quem superiore anno Romanus Pontifex in amplissimum Purpuratorum Patrum collegium cooptavit atque Dicasterii pro Doctrina fidei praefectum nominavit, pornographum contumelia appellarent eiusque laudes maligne obtrectarent. Quae contentio vanissima est!
16 Gennaio 2024