O tempora, o moresGabriel Attal primarius Francogalliae administer nominatus est

Cui heri Emmanuel Macron grave munus concredidit

Ex Cyrilli Melchior breviloquentis pagina

Superioribus horis Emmanuel Macron, qui supremum Reipublicae Francogallicae gubernaculum tenet, cum Elisabetha Borne primariae administrae munere se abdicavisset, in huius locum Gabrielem Attal, praepositum publicae provehendae institutioni sublevandaeque iuventuti, subdidit. Ex omnibus Francogalliae administorum principibus natu minimus, Gabriel Attal aliquot abhinc annis se homosexualem esse dixit.

Leggi spesso Linkiesta?

X

Registrati alle nostre newsletter per rimanere sempre aggiornato sulle nostre notizie.

Iscriviti alla Newsletter