O tempora, o moresIoanna Reanda radiophonicae partium Radicalium stationis moderatrix nominata est

Quae Alexio Falconio in munus successit

Inter multa egregia, quae Marcus Pannella, inclutus Italicae Radicalium factionis conditor ac dux, fecit, mirabile illud communicationis socialis intrumentum, quod anno MCMLXXV una cum aliquibus sodalibus instituit idemque Radio Radicale vulgato nomine nuncupavit, praeteriri silentio omnino non potest. Radiophonicae huiusce stationis moderatricem delectam esse Ioannam Reanda, septem et quinquaginta annos natam, Mauricius Turco, qui Radicalium parti praeest, aetherias per undas praeterito die Solis nuntiavit. Ea, eruditione varia multiplicique repleta, Alexio Falconio, qui Kal. Feb., cum postremis annis decem emissoriam stationem, quam saepius diximus, sapienter rexisset, rei televisificae ephemeridi, quae TG5 vocatur, operam praestare suam incipiet, in munus vero successit.

Entra nel club, sostieni Linkiesta!

X

Linkiesta senza pubblicità, 25 euro/anno invece di 60 euro.

Iscriviti a Linkiesta Club