Tertium iam annum Daniel Ortega, malo pravoque ingenio vir, qui in Nicaragua summam imperii obtinet ac rei publicae gubernacula tyrannice tractat, Christianum nomen lacerat atque catholicos clericos, praesertim vero sacrorum antistites, omnimode divexat. Inter quos sane eminet Rolandus Ioseph Álvarez Lagos, episcopus Matagalpensis, qui die XV huiusce mensis Ianuarii, cum in custodia quingentos duodetriginta per dies fuisset, e carcere una cum Isidoro a Carmine Mora Ortega, episcopo Siunaënsi, duobus sacri ordinis alumnis, quindecim presbyteris liberatus patriisque finibus expulsus est. Tum is tum ceteri sacricolae in Civitatem Vaticanam recepti sunt.
22 Gennaio 2024