Die XX huius Ianuarii mensis Senae Iuliae, quam urbem multum iam tempus incolebat, Petrus Amodeo, Adolfi, historici clarissimi, filius, domo Cephaloedio, cum centum quattuor annos natus esset, morte sua mortuus est. Unus e nostrorum temporum zoologiae principibus putatus, permultos de biologiae historia, evolutionismo, cytologia libros scripsit atque decem fere per lustra in publicis Athenaeis, quae Senae Iuliae ac Patavii sunt, necnon in Romana studiorum Universitate, quae a vico Turris Virgatae, vulgo Tor Vergata, nomen ducit, doctrinae de animantibus tradendae munere functus est.
23 Gennaio 2024