O tempora, o moresNovus Taivaniae praeses creatus est

Cui Sinicum nomen Lai Ching-te

Ex prosopobiblica ratione Lai Ching-te

In Taivania, cum praeterita hedomada comitia praesidentialia habita essent, Lai Ching-te, quattuor et sexaginta annos natus, victor evasit. Etenim is, qui Democratarum progressionis studiosorum factionem moderatur et artem medicam exercet, ex sententiis latis amplius quadraginta centesimas sibi paravit adeo ut, ceteris superatis competitoribus, grave Reipublicae Sinarum munus obtineret.