Viri mulieresque, pueri puellaeque, iuvenes senesque universi, cum hesterno die Alexandram (vulgo Sandra) Milo, unum et nonagesimum agentem annum, Romae, in domo sua, mortem obiisse audiverunt, statim acerbissimo sunt affecti dolore, quem in lacrimas effuderunt. Ea vero, cui nomen verum Salvatrix Helena Greco fuit, postquam sibi illud commenticium more artificum adiecerat, in scaenam prodire coepit atque, perinsignium artis cinematographicae magistrorum sequens consilia, multis in pelliculis personas multiplices variasque egregie sustinuit. Inter illos, qui Alexandram ad agendum instituerunt, Fridericus Fellini sane eminet: ab eo, quem septemdecim per annos vehementer amavit, Alexandra ioculari cognomine Sandrocchia benevole appellabatur.
30 Gennaio 2024