O tempora, o moresVir Thailandiensis, maiestatis reus, in quinquaginta carceris annos damnatus est

Publicorum iudiciorum cognitores carceralem poenam, quae ei a primi gradus iudicibus irrogata erat, viginti duobus annis auxerunt

Ex Valtheri Giammò breviloquentis pagina

Heri primum in Thailandiae historia homo, maiestatis insimulatus, in quinquaginta carceris annos damnatus est. Etenim, cum vir quidam, triginta annos natus, cui vulgo nomen Mongkol Thirakot, in Prosopobiblio verba in Regiam Domum contumeliosa iterum ac saepius scripsisset, publicorum iudiciorum cognitores illam poenam, et quidem maiorem quam iudices primi gradus decreverant, ei ipsi irrogaverunt.