Tres amplius menses elapsi sunt, ex quo Palaestinorum grex, qui vulgo Hamas appellatur, postquam ignivoma missilia in Israelitas coniecit multasque incursiones in eorum fines fecit, homines mille ac ducentos occidit atque cives ducentos quadraginta septem cepit eosdemque pro obsidibus retinuit. Omnes sciunt eodem die, quo luctuosa facta evenerunt, Beniaminum Netanyahu, primarium Israelis administrum, ut tam infandum tamque crudelem impetum tromocraticum ulcisceretur, Hamasianis bellum indixisse atque copias suas arma terra marique Gazae inferre coepisse. Et ad hoc usque tempus Israelitarum milites, qui urbem illam regionemque vastare ac milia et milia incolarum innocentium necare non cessant, saltem undeoctoginta ephemeridum scriptores, ut Commissio diurnariis tutandis, Anglico sermone Committee to Protect Journalists, asseverat, quoque interfecerunt. Quod horribile est scelus et abominandum.
12 Gennaio 2024