Postremo anni bis millesimi vicesimi tertii die et postero, quo hic annus incepit bis millesimus vicesimus quartus, antiqua Beatae Mariae Virginis ulnis suis Puerum Iesum gestantis eundemque lactantis imago, quam ignotus artifex duodecimo ineunte saeculo affabre pinxit atque sanctus Gulielmus Vercellensis, inclutus Montis Virginis abbatiae conditor ac protoantistes, una cum primis sociis, ut creditur, pientissimo animo veneratus est, in Vaticana Sancti Petri Basilica apud aeneum fastigium, quo Apostolorum principis sepulcrum decoratur, collocata est. Hanc ante iconem pietatis causa propositam, quia novem mox implebuntur saecula, ex quo nobilissimum Montis Virginis coenobium institutum est, Papa Franciscus quoque oravit. Quod Kal. Ian. Romanus Pontifex publica sollemnique precatione fecit.
5 Gennaio 2024