O tempora, o moresAlexius Navalny in carcere mortuus est

Pugnacissimus Vladimiri Putin adversarius septem et quadraginta annos natus periit

Ex ratione prosopobiblica Andreae Rushailo-Arno

Hesterno die Alexius Navalny, qui quartum iam annum in vinculis iniuste detinebatur, in campo captivis custodiendis apud Sibiriae urbem, quam vulgo Charp appellant, e vita excessit, annum agens quadragesimum octavum. Is, qui vir integerrimus fuit et acerrimus Vladimiri Putin, crudelis impiique Russorum tyranni, adversarius eiusdemque corruptorum morum censor et castigator severissimus, in aeterna populorum memoria manebit.

Non si interrompe un’emozione, figuriamoci la Soncini!

X

Linkiesta senza pubblicità, per gli iscritti a Linkiesta Club

Iscriviti a Linkiesta Club