O tempora, o moresClarissimus cantor, qui Bono Vox dicitur, honorem Alexio Navalny tribuit

Quod a. d. XII Kal. Mart. accidit

Ex interretiali pagina gregis musici, cui nomen U2

Nudius tertius Paulus David Hewson, cui fictum artificis nomen est Bono Vox, cum in magnifica arena, Campis, in Foederatarum Americae Civitatum urbe, vulgo Las Vegas, sita, una cum celeberrimo musicorum grege, quem U2 vocant, magnum concentum ederet, Alexio Navalny, qui praeterita hebdomada in quodam Sibiriae carcere, ubi quartum iam annum iniuste detinebatur, mortuus est, debitum tribuit honorem. Etenim peritissimus modorum nutantium seque torquentium cantor semel atque iterum immortale inclutissimi viri acerrimique Vladimiri Putin adversarii nomen elata voce dixit.

Non si interrompe un’emozione, figuriamoci la Soncini!

X

Linkiesta senza pubblicità, per gli iscritti a Linkiesta Club

Iscriviti a Linkiesta Club