O tempora, o moresCaecilia Gentili e medio abiit

Clara personarum transgenerum iurium vindex nudius tertius decessit

Ex instagrammatica ratione Caeciliae Gentili

Postridie Nonas Februarias Caecilia Gentili, ex Argentina oriunda, Novi Eboraci, qua in urbe quintum iam lustrum habitabat, mortem obiit anno aetatis suae quinquagesimo altero. Quae humanis civilibusque personarum transgenerum iuribus vindicandis ac prostitutarum sanitati tuendae vitam impendit, cuius mortem Sara Catharina Ellis, Katharina Hochul, Angelica Ross et Dominica Jackson ex omnibus maxime doluerunt.

Le newsletter
de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter