Daniel Pugliese, cum multos iam annos insanabili morbo laboraret, Turici in quodam nosocomio moriendi consilium, quod ceperat, ad effectum perduxit atque voluntario interitu, medicis auxiliantibus, finem vitae posuit. Quod a. d. VII Id. Feb. accidit. Post corporis cremationem, quam Daniel ipse elegerat, eius cineres ex summo monte, qui oppido Cortinae imminet, per auras spargentur. Notum est Danielem munere diurnarii ac submoderatoris ephemeridis, quae “Unitas”, vulgo L’Unità, inscribitur, viginti quinque per annos functum esse posteaque sedem diurnariis edocendis in Tuscia instituisse.
15 Febbraio 2024