O tempora, o moresDe conventu quodam Catinensi

Congressio, quae est instructa ut trigesima celebraretur anniversaria memoria, ex quo homosexuales ex universa Italia convenientes per Urbis vias sollemniter festiveque processerunt, a. d. IV Id. Feb. habita est

Hoc anno eventus memoratu sane dignus recolitur: Iulio ineunte mense sex enim condentur lustra, postquam aeterna Urbs ingens homosexualium, bisexualium  transexualiumque mulierum virorumque agmen instructo ordine procedens, quod Anglica voce Pride vocant, primum vidit. Quae anniversaria memoria ut apte celebraretur, sodales consociationis, cui nomen est Arcigay Catania, Ioannis Calogero, sodalitatis quondam rectoris, consilio ac Verae Navarria, praesentis praesidis, iussu, cum Stephania Mazzone, quae in Catinensi studiorum Universitate scientias politicas et sociales tradit, adiutricem eis operam navaret, publicum conventum apparaverunt. Sollemnis congressio, quae die Saturni in magna Facultatis Scientiarum Politicarum et Socialium aula, hominum celebritate refertissima, facta est, initium a brevi nuntio suscepit, quem, a Stephania Mazzone missum, Mara Benadusi, anthropologiae profestrix, omnibus legit. Postea, cum egomet, quamvis muneri impar, conventus essem moderator, Marius Colamarino, Natalia (vulgo Natascia) Maesi, Paulus Patanè, Aloisius Carollo et Christina Leo, universis plaudentibus auditoribus, luculentas orationes habuerunt. Nec denique mentio, quam de Iosepha (vulgo Pina) Bonanno et Angela Bottari grato animo fecit, silentio praeteriri potest.

Entra nel club, sostieni Linkiesta!

X

Linkiesta senza pubblicità, 25 euro/anno invece di 60 euro.

Iscriviti a Linkiesta Club