Die Solis in insula, quam, ut Plinius Maior scribit, «Timaeus Sandaliotim appellavit ab effigie soleae, Myrsilus Ichnusam a similitudine vestigii» (Nat. Hist. III, 85), comitia praeside consiliariisque regionis creandis habita sunt. Hodie, hora quinta ante meridiem, suffragiis computatis, nuntiatum est, quamquam adhuc in viginti duabus circumscriptionibus comitialibus tabellae dirimendae sunt, Alexandram Todde, sodalem factionis, quae Motus V Stellarum, vulgo Movimento 5 Stelle, appellatur, suaeque partis, necnon Democratarum, candidatam, cum Paulus Truzzu, societatis factionum moderatarum cum dexteris conflatae candidatus, paucis sententiis victus esset, Sardorum novam esse moderatricem. Neque tamen silentio praeteriri potest, quin mediarum partium dexterarum consociatio maiorem punctorum numerum retulerit quam mediarum partium sinistrarum.
27 Febbraio 2024