O tempora, o moresErnestus Assante mortuus est

Clarissimus diurnarius ac musicae peritus sex et sexaginta annos natus periit

Ex interretiali pagina Operis Fundati "Treccani"

Nudius tertius Ernestus Assante, domo Neapoli, in Urbe, cum cerebri ictu correptus esset, vita excessit annum agens sexagesimum septimum. Permulti vero, necopinata diurnarii ephemeridis, cui nomen “Respublica” (Italice La Repubblica), musicaeque critici celeberrimi morte nuntiata, ex animo doluerunt. Inter quos facienda peculiaris est mentio Mauricii Molinari, Aetii Mauro, Luciani Ligabue, Mariae Cacciola, Roberti Vecchioni, Eduardi Buffoni praesertimque Hygini Castaldi, qui eum, quocum sex libros de musica scripserat atque transmissionem, quae “Informaticus carminum index” (Anglica voce Playlist) nuncupatur, apud stationem radiophonicam, quam vulgo Radio Capital vocant, moderatus erat, lacrimabundus commemoravit eundemque magnum virum et bonum amicum praedicavit.

Non si interrompe un’emozione, figuriamoci la Soncini!

X

Linkiesta senza pubblicità, per gli iscritti a Linkiesta Club

Iscriviti a Linkiesta Club