O tempora, o moresSollemnia honori sanctae Agathae virginis ac martyris

Hoc quoque anno Catinae, in nobilissima Siciliae urbe, amplius decies centena milia hominum ex a. d. III Non. usque ad a. d. VIII Id. Feb. erga beatam caelitem debitum pietatis cultum tribuerunt

Dum nocturno tempore domi meae scribo, argenteum sanctae Agathae simulacrum, in quo sacrae virginis inclutae invictaeque martyris reliquiae continentur, sollemni pompa adhuc circumfertur per Catinam, intra cuius pomerium immanis hominum candido sagulo indutorum multitudo enixas beatae caeliti preces admovere non cessat. Proximis horis, cum ante Sancti Benedicti monasterium deventum erit, tum sanctimoniales Benedictinae, ut mos est, antiquam pie canent antiphonam, cuius verba sunt: «Stans Beata Agatha in medio carceris, expansis manibus, tota mente orabat ad Dominum: Domine Iesu Christe, magister bone, gratias tibi ago, qui me fecisti vincere tormenta carnificum; iube me, Domine, ad tuam immarcescibilem gloriam feliciter pervenire».