O tempora, o moresIra von Fürstenberg supremum obiit diem

Clara actrix cinematographica, nobilissimo genere nata, improviso morbo decessit

Ex Francisci Scarsella breviloquentis pagina

Die Lunae Virginia Carolina Teresia Pancratia Galdina, vulgo Ira, Tassilonis, celsissimi principis serenissimae domus Fürstenbergianae, et Clarae, Ioannis Agnelli sororis, filia, Romae, in urbe sua natali, morbo correpta interiit, quartum et octogesimum agens annum. Quae partes in permultis pelliculis cinematographicis egit, ea vero, monilia pretiosissimis gemmis variegata delineando, magnam sibi laudem comparavit.

Non si interrompe un’emozione, figuriamoci la Soncini!

X

Linkiesta senza pubblicità, per gli iscritti a Linkiesta Club

Iscriviti a Linkiesta Club