O tempora, o moresCollegium, cui nomen est Linkiesta Academy, constituitur

Id conditum est, ut culturae fautores et diurnarii et societatis effectoriae administri ad hodiernas difficultates provocationesque evincendas bene instituerentur

Nuper novimus Academiam, cui Christiani Rocca iussu et consilio Anglicum nomen Linkiesta Academy inditum est, Bruxellis, qua in urbe ex a. d. X ad a. d. IX Kal. Mart. magnus rebus Ucrainis explicandis conventus agetur, esse sollemniter inauguraturam. Novum hoc collegium, quod praeter Belgii caput Mediolani quoque ac Neapoli sedes habebit, conditum est, ut efficacius traderentur sincera Europae bona atque culturae fautores, diurnarii societatisque effectoriae administri ad hodiernas difficultates provocationesque evincendas bene instituerentur.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter