Nocte, quae dominicum diem praecessit, Angelina Mango, Iosephi filia, in magnifico urbis Remopolis theatro, quod Graeca voce Ariston nuncupatur, septuagesimae quartae contentionis musicae victrix sollemniter renuntiata est. Sed de facto Lauretana Bertè, egregia cantrix eademque sive cantus sive carminis auctrix, e certamine superior abiit: ei enim, quae, pennata veste induta, quam Petrus Paulus Piccioli, vestificus opere praecipuus supremusque eorum moderator, qui in nobili officina vestiaria Valentino artem exercent, miro artificio confecerat, atque nigris vitris ocularibus praedita, cantionem illam, cui nomen “Vesana”, vulgo Pazza, sane cecinit, amplissimum criticae praemium est tributum.
12 Febbraio 2024