O tempora, o moresIndignum facinus Pisanum

Die Veneris iniqui biocolytae nonnullos scholasticos reclamitantes verberibus oneraverunt. Quod Reipublicae Italicae praeses vehementer improbavit et condemnavit

Quattuor abhinc diebus indignum facinus Pisis factum est. Quod autem idem Florentiae accidit. Etenim aliqui publicae securitatis custodes, quos fortasse rectius dixerim nequissimos homines, nonnullos iuvenes scholas frequentantes, qui pacifice mediam per urbem instructo ordine procedebant ut contra immanem Palaestinorum caedem reclamitarent, verberibus oneraverunt pugnisque et calcibus incursaverunt. Quod scelus, vere infandum, Sergius Mattarella, Reipublicae Italicae praeses, vehementer improbavit et condemnavit.

Non si interrompe un’emozione, figuriamoci la Soncini!

X

Linkiesta senza pubblicità, per gli iscritti a Linkiesta Club

Iscriviti a Linkiesta Club