Nudiustertius in urbe Mestraco apud celebre museum, quod compendiariis litteris M9 nuncupatur, Petrus Folena, sodalicii humanitati provehendae, cui nomen MetaMorfosi, praeses, una cum Michaele Bugliesi ac Serena Bertolucci picturarum Banksyanarum exhibitionem inauguravit. Parietalia opera incluti artificis Bristoliensis eximia udo illita vel insculpta, quae Sabina De Gregori ad exponenda curavit, usque ad a. d. IV Non. Iun. in publicum proponentur.