Superioribus diebus nuntiatum est Thomam Cerno, magni nominis diurnarium domo Utino quondamque Factionis Democraticae senatorem, ab Antonio Angelucci, famoso societatum bonis gignendis rectore, populari legumlatore ac nonnullorum commentariorum diurnorum editore, moderatorem ephemeridis, quae “Tempus”, vulgo Il Tempo, inscribitur, esse designatum. Is vero, undequinquaginta annos natus, qui in Davidis Vecchi, optimi diariorium scriptoris, locum succedit, creditum sibi munus Kal. Mart. inibit.
23 Febbraio 2024