O tempora, o moresActa interretialia Vaticana Mongolico sermone eduntur

Nova haec editio pr. Kal. Feb. vulgari incepit

Acta interretialia Vaticana, quibus index Vatican News, duabus et quinquaginta sunt publicata linguis. Quae hesterno die, pr. Kal. Feb., curantibus Paulo Ruffini, Andrea Tornielli ac Maximiliano Menichetti, Mongolico quoque sermone in vulgus edi coeperunt. Nova haec editio, cui magno cum gaudio eminentissimus dominus Georgius cardinalis Marengo, Praefectus apostolicus Ulaanbaatarensis, plausit, concionibus dominicariis, quas Romanus Pontifex ante marialem precationem, a verbis incipientem Angelus Domini, habet, atque catecheses, quas ille idem omni Mercurii die agit, utrisque Mongolice redditis vulgatisque, nimirum constat. Quae, ut Andreas Tornielli, Vaticanorum nuntiis vulgandis instrumentorum rector editorius, dixit, postquam Papa Franciscum in Mongoliam apostolicum iter fecit, instituta est.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter