O tempora, o moresVictorius Emmanuel a Sabaudia mortuus est

Famosus vir, regia stirpe editus, morbo periit

Ex Valtherii Giannò breviloquentis pagina

Nudius tertius Victorius Emmanuel, qui ex Humberto II, ultimo Italiae rege, ac Maria Iosepha natus erat, Genavae, qua in urbe multo iam tempore apud valetudinarium aegrotus iacebat, sexto et octogesimo aetatis suae anno decessit. Is, quamvis serenissimae domus Sabaudicae princeps, plurima scelera patravit pravisque exemplis permultos offendit. Cuius exuviae a. d. IV Id. Feb., iustis funebribus peractis, in regio Sopergae Basilicae hypogeo condentur.