Hebdomada hac ineunte in Iemeniae parte, quam armatorum agmen, quibus nomen Ḥūthī, tyrannico imperio regunt, XIII viri homosexuales capitis damnati sunt. Attamen mortis sententiam, quam die Solis iudex in Ibbensis provinciae tribunali pronuntiavit, impugnari adhuc potest. Alios praeterea homines trintaginta quinque, de actis homosexualibus accusatos, in vinculis detineri sane scitur. Quae dum omnibus exsecranda sunt, silentio praeteriri penitus non potest, quin Iemenia una sit ex quinque Civitatibus, in quibus qui sodomiam perfectam, seu concubitum maris cum mare vel foeminae cum femina, peregit, capitali poena de facto punitur.
9 Febbraio 2024