O tempora, o moresAugusto magnas gratias agamus

Quod miram habuit orationem de recta primariae Civitatis legis interpretatione

Ex pagina retiali Collegii iudicum primariae Reipublicae Italicae legis tuendae

Praeteritis horis Augustus Barbera, qui quartum iam mensem Summo iudicum primariae Reipublicae Italicae legis tuendae Collegio praeest, annuam negotiorum gestorum relationem coram Sergio Mattarella, supremo nostrae Civitatis rectore, aliisque publicis auctoritatibus legit. Qui, postquam firmis argumentis demonstravit principem rei publicae legem non tantummodo ad iudices illos, sed etiam ad omnes cives pertinere, egregia eruditione et alta doctrina explanavit quae rationes Summo Collegio intercedant cum popularium oratorum senatorumque Coetu. Ad rem quod attinet, excellentissimus vir, cum mentionem fecisset sententiarum duarum, quas de vitae fine ac de eiusdem sexus parentum filiis filiabusque iudices atra toga auro praetexta induti tulerat, publicos legumlatores propter laboris inertiam graviter reprehendit. Quam ob rem magnas ei gratias agere debemus!

Non si interrompe un’emozione, figuriamoci la Soncini!

X

Linkiesta senza pubblicità, per gli iscritti a Linkiesta Club

Iscriviti a Linkiesta Club