O tempora, o moresMira Gabrielis Attal oratio

Gravem hunc sermonem, quo publice Marina Le Pen est convicta impudentiae ac probitatis simulationis, princeps Francogalliae administer ante populares legibus ferendis legatos pronuntiavit

Die Martis in nobilissima Parisiensi aula, in cuius subselliis populares legumlatores considunt, postquam Marina Le Pen Emmanuelem Macron, supremum Reipublicae Francogallicae moderatorem, obiurgavit, quod aditum ad auxilia in Ucrainam mittenda quidem dari dixerat, Gabriel Attal, administer primarius, oratorum suggestum ascendit ac miram amplamque sententiarum gravitate orationem habuit. Qua oratione Marinam, cum rationes, quae ea sodalibusque extremae parti dexterae, cui nomen “Patria Congregatio”, vulgo Rassemblement National, cum Vladimiro Putin intercedunt, omnibus notae essent, impudentiae et probitatis simulationis convicit.

Non si interrompe un’emozione, figuriamoci la Soncini!

X

Linkiesta senza pubblicità, per gli iscritti a Linkiesta Club

Iscriviti a Linkiesta Club