O tempora, o moresFridericus Wepper de vita decessit

Clarus sonorarum taeniolarum artifex, adgravata valetudine, praeteritis horis animam efflavit

Ex Susannae Roellchen breviloquentis pagina

Hesterno die Monachii, qua in urbe anno MCMXLI in lucem susceptus est, Fridericus Wepper, quum gravi morbo defessus iaceret, mortem obiit annum agens tertium et octogesimum. Qui, cum histrio esset peritissimus, gloriam perpetuam, Henrici (vulgo Harry) Klein, publicae tutelae curatoris, partes agendo in serie televisifica, cui index Derrick, sibi peperit.

Non si interrompe un’emozione, figuriamoci la Soncini!

X

Linkiesta senza pubblicità, per gli iscritti a Linkiesta Club

Iscriviti a Linkiesta Club