Nudius tertius Georgia Meloni, quae Italico ministrorum Consilio praeest, cum Angelus Bonelli, Prasinae Factionis dux et orator popularis, eam severe reprehendisset, clamans: «Ne me torvis oculis aspexeris!», primum cachinnum sustulit, deinde ex improviso tunicula caput velavit eademque faciem abscondit, ita ut non modo Publico legibus ferendis Coetui, verum etiam universis civibus triste spectaculum praeberet. Cuius ridiculam imaginem nonnulli photographi luce pinxerunt eandemque, quod gravius est, die hesterno qui moderantur eximiam ephemeridem Americanam, quae a celeberrima “Muri Via”, Anglicis verbis Wall Street, nomen trahit, typis exprimendam curaverunt. Hoc vero photographemate, quod in priore diurnorum pagina apparuit, Supremi publicae rei gubernandae Consilii praeses in ora hominum pro ludibrio abiit.
22 Marzo 2024